viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Hierusa filia Sadoc
fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae
fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum
Domini et adhuc populus delinquebat
ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro
Ophel multa construxit
urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus
castella et turres
ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos
dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta
argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei
haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas
coram Domino Deo suo
reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et
opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem
dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo